- NICETAS Acominatus
- NICETAS AcominatusChoniates, vir Constantinopolitanô imperiô illustris, floruit initiô saeculi tertiidecimi. Magnis muneribus sub Imperatoribus defunctus, captâ a Latinis Constantinopoli, A. C. 1204. Nicaeam Bithyniae concessit, ductâ ibi puellâ, quam hostibus eripuerat. Libris 21. complexus est historiam annorum 85. nempe ab obitu Alexii Comneni, ubi desierat Zonaras, usque ad annum 1205. quo Balduinus obiit. Diligens fuit Homeri lector ac imitator, adeo ut ob poeticam, atque insolentem dictionem, quandoque durior fiat: cumprimis in praesatione, quae salebrosa est. In ceteris mollius fluit, et videtur ibi ostentare voluisse, quantus logodaedalus foret; quod similiter in historia si fecisset, nae ille multo minus laudis, quam nunchabet, mereretur. Opus hoc vertit Hieron. Wolphius, ediditque Basileae, A. C. 1557. dein Genevae prodiit, A. C. 1593. et A. C. 1647. insertum est Bibliothecae Byzantinae, edit. Lupar. Petrus Morellus Turonensis, vertit praeteritô saeculô 5. priore libros Thesauri fidei Orthodoxae, qui Nicetae attribuuntur: quod opus editum Lutetiae A. C. 1580. Fragmentum quoque eius superest, de eo qui ex Mahometano Christianus fit, etc. Mortuo Nicetae frater Michael Choniates Monodiam scripsit, quam idem Morellus transtulit. Hieron. Wolph. in praef. Voss. de Histor. Gr. l. 2. c. 28. Leo Allatius, de Nicetis, etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.